et venerunt universae tribus Israhel ad David in Hebron
dicentes ecce nos os tuum et caro tua sumus
sed et heri et nudius tertius cum esset Saul rex super nos
tu eras educens et reducens Israhel dixit autem Dominus ad te
tu pasces populum meum Israhel et tu eris dux super Israhel
venerunt quoque et senes de Israhel ad regem in Hebron et
percussit cum eis rex David foedus in Hebron coram Domino
unxeruntque David in regem super Israhel
filius triginta annorum erat David cum regnare coepisset et
quadraginta annis regnavit
in Hebron regnavit super Iudam septem annis et sex mensibus
in Hierusalem autem regnavit triginta tribus annis super omnem
Israhel et Iudam
et abiit rex et omnes viri qui erant cum eo in Hierusalem ad
Iebuseum habitatorem terrae dictumque est ad David ab eis non
ingredieris huc nisi abstuleris caecos et claudos dicentes non
ingredietur David huc
cepit autem David arcem Sion haec est civitas David
proposuerat enim in die illa praemium qui percussisset
Iebuseum et tetigisset domatum fistulas et claudos et caecos
odientes animam David idcirco dicitur in proverbio caecus et
claudus non intrabunt templum
habitavit autem David in arce et vocavit eam civitatem David
et aedificavit per gyrum a Mello et intrinsecus
et ingrediebatur proficiens atque succrescens et Dominus
Deus exercituum erat cum eo
misit quoque Hiram rex Tyri nuntios ad David et ligna
cedrina et artifices lignorum artificesque lapidum ad parietes
et aedificaverunt domum David
et cognovit David quoniam confirmasset eum Dominus regem
super Israhel et quoniam exaltasset regnum eius super populum
suum Israhel
accepit ergo adhuc concubinas et uxores de Hierusalem
postquam venerat de Hebron natique sunt David et alii filii et
filiae
et haec nomina eorum qui nati sunt ei in Hierusalem Samua
et Sobab et Nathan et Salomon
et Ibaar et Helisua et Nepheg
et Iafia et Helisama et Helida et Helifeleth
audierunt vero Philisthim quod unxissent David regem super
Israhel et ascenderunt universi ut quaererent David quod cum
audisset David descendit in praesidium
Philisthim autem venientes diffusi sunt in valle Raphaim
et consuluit David Dominum dicens si ascendam ad Philisthim
et si dabis eos in manu mea et dixit Dominus ad David ascende
quia tradens dabo Philisthim in manu tua
venit ergo David in Baalpharasim et percussit eos ibi et
dixit divisit Dominus inimicos meos coram me sicut dividuntur
aquae propterea vocatum est nomen loci illius Baalpharasim
et reliquerunt ibi sculptilia sua quae tulit David et viri
eius
et addiderunt adhuc Philisthim ut ascenderent et diffusi
sunt in valle Raphaim
consuluit autem David Dominum qui respondit non ascendas
sed gyra post tergum eorum et venies ad eos ex adverso pirorum
et cum audieris sonitum gradientis in cacumine pirorum tunc
inibis proelium quia tunc egredietur Dominus ante faciem tuam
ut percutiat castra Philisthim
fecit itaque David sicut ei praeceperat Dominus et
percussit Philisthim de Gabee usque dum venias Gezer